Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:49

[1] Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos

[2] dicens: “ Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei.

[3] Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt.

[4] Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere.

[5] Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias,

[6] amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis

[7] et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi.

[8] Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis.

[9] Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis.

[10] Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus.

[11] Qui maior est vestrum, erit minister vester.

[12] Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.

[13] Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare. (14)

[15] Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos!

[16] Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”.

[17] Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum?

[18] Et: “Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet”.

[19] Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum?

[20] Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quae super illud sunt;

[21] et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso;

[22] et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum.

[23] Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere.

[24] Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.

[25] Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia!

[26] Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum.

[27] Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia!

[28] Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.

[29] Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum

[30] et dicitis: “Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum”!

[31] Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.

[32] Et vos implete mensuram patrum vestrorum.

[33] Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?

[34] Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem,

[35] ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.

[36] Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam.

[37] Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis!

[38] Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta!

[39] Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Dominil" ”.

Matthaeum — Chapters