[1] Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso.
[2] Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes.
[3] Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum;
[4] prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis.
[5] Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
[6] Media autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”.
[7] Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas.
[8] Fatuae autem sapientibus dixerunt: “Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur”.
[9] Responderunt prudentes dicentes: “Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis”.
[10] Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua.
[11] Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: “Domine, domine, aperi nobis”.
[12] At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”.
[13] Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
[14] Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua.
[15] Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim
[16] abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque;
[17] similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
[18] Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui.
[19] Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis.
[20] Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: “Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum”.
[21] Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”.
[22] Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: “Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum”.
[23] Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”.
[24] Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: “Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti;
[25] et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”.
[26] Respondens autem dominus eius dixit ei: “Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi?
[27] Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura.
[28] Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta:
[29] omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
[30] Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium”.
[31] Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
[32] Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,
[33] et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
[34] Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
[35] Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;
[36] nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”.
[37] Tunc respondebunt ei iusti dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum?
[38] Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus?
[39] Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?”.
[40] Et respondens Rex dicet illis: “Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”.
[41] Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius.
[42] Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum;
[43] hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me”.
[44] Tunc respondebunt et ipsi dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?”.
[45] Tunc respondebit illis dicens: “Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis”.
[46] Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ”.