[1] Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata.
[2] Et invenerunt lapidem revolutum a monumento;
[3] et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu.
[4] Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
[5] Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quid quaeritis viventem cum mortuis?
[6] Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
[7] dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere” ”.
[8] Et recordatae sunt verborum eius
[9] et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus.
[10] Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec.
[11] Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis.
[12] Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.
[13] Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus;
[14] et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant.
[15] Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis;
[16] oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent.
[17] Et ait ad illos: “ Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ”. Et steterunt tristes.
[18] Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “ Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? ”.
[19] Quibus ille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo;
[20] et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum.
[21] Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt.
[22] Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum
[23] et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
[24] Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt ”.
[25] Et ipse dixit ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae!
[26] Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ”.
[27] Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.
[28] Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire.
[29] Et coegerunt illum dicentes: “ Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies ”. Et intravit, ut maneret cum illis.
[30] Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.
[31] Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis.
[32] Et dixerunt ad invicem: “ Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas? ”.
[33] Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant,
[34] dicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”.
[35] Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
[36] Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
[37] Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre.
[38] Et dixit eis: “ Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra?
[39] Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”.
[40] Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
[41] Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quod manducetur? ”.
[42] At illi obtulerunt ei partem piscis assi.
[43] Et sumens, coram eis manducavit.
[44] Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me ”.
[45] Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas.
[46] Et dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia,
[47] et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem.
[48] Vos estis testes horum.
[49] Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”.
[50] Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis.
[51] Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum.
[52] Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno
[53] et erant semper in templo benedicentes Deum.