[1] Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum,
[2] sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi,
[3] visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
[4] ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem.
[5] Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.
[6] Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles.
[7] Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
[8] Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,
[9] secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini;
[10] et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.
[11] Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi;
[12] et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
[13] Ait autem ad illum angelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.
[14] Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
[15] erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
[16] et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
[17] Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ”.
[18] Et dixit Zacharias ad angelum: “ Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ”.
[19] Et respondens angelus dixit ei: “ Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare.
[20] Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo ”.
[21] Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
[22] Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
[23] Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam.
[24] Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens:
[25] “ Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ”.
[26] In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,
[27] ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
[28] Et ingressus ad eam dixit: “ Ave, gratia plena, Dominus tecum ”.
[29] Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.
[30] Et ait angelus ei: “ Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.
[31] Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.
[32] Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,
[33] et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ”.
[34] Dixit autem Maria ad angelum: “ Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ”.
[35] Et respondens angelus dixit ei: “ Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei.
[36] Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,
[37] quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”.
[38] Dixit autem Maria: “ Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ”. Et discessit ab illa angelus.
[39] Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae
[40] et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth.
[41] Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
[42] et exclamavit voce magna et dixit: “ Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
[43] Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
[44] Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
[45] Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ”.
[46] Et ait Maria: “ Magnificat anima mea Dominum,
[47] et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
[48] quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
[49] quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius,
[50] et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.
[51] Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui;
[52] deposuit potentes de sede et exaltavit humiles;
[53] esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
[54] Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae,
[55] sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula ”.
[56] Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam.
[57] Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
[58] Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
[59] Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.
[60] Et respondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ”.
[61] Et dixerunt ad illam: “ Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ”.
[62] Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.
[63] Et postulans pugillarem scripsit dicens: “ Ioannes est nomen eius ”. Et mirati sunt universi.
[64] Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
[65] Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec.
[66] Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “ Quid putas puer iste erit? ”. Etenim manus Domini erat cum illo.
[67] Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:
[68] “ Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
[69] et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
[70] sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
[71] salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos;
[72] ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti,
[73] iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis,
[74] ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi
[75] in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.
[76] Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
[77] ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum,
[78] per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto,
[79] illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”.
[80] Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel.