[1] Factum est autem, in diebus il lis exiit edictum a Caesare Au gusto, ut describeretur universus orbis.
[2] Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino.
[3] Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.
[4] Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,
[5] ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.
[6] Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,
[7] et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
[8] Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.
[9] Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
[10] Et dixit illis angelus: “ Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,
[11] quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
[12] Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio ”.
[13] Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:
[14] “ Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”.
[15] Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: “ Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ”.
[16] Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.
[17] Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.
[18] Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
[19] Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
[20] Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
[21] Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.
[22] Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,
[23] sicut scriptum est in lege Domini: “ Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ”,
[24] et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.
[25] Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum;
[26] et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini.
[27] Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
[28] et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:
[29] “ Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace,
[30] quia viderunt oculi mei salutare tuum,
[31] quod parasti ante faciem omnium populorum,
[32] lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel ”.
[33] Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo.
[34] Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “ Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur
[35] — et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ”.
[36] Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;
[37] et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
[38] Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem.
[39] Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.
[40] Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.
[41] Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae.
[42] Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi,
[43] consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
[44] Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos;
[45] et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.
[46] Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos;
[47] stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius.
[48] Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: “ Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te ”.
[49] Et ait ad illos: “ Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ”.
[50] Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
[51] Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo.
[52] Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.