[1] Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto
[2] diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit.
[3] Dixit autem illi Diabolus: “ Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ”.
[4] Et respondit ad illum Iesus: “ Scriptum est: “Non in pane solo vivet homo” ”.
[5] Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis;
[6] et ait ei Diabolus: “ Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam:
[7] tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis ”.
[8] Et respondens Iesus dixit illi: “ Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”.
[9] Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “ Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
[10] Scriptum est enim: “Angelis suis mandabit de te, ut conservent te”
[11] et: “In manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum” ”.
[12] Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum” ”.
[13] Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
[14] Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo.
[15] Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus.
[16] Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere.
[17] Et tradi tus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:
[18] “ Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione,
[19] praedicare annum Domini acceptum ”.
[20] Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
[21] Coepit autem dicere ad illos: “ Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris ”.
[22] Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “ Nonne hic filius est Ioseph? ”.
[23] Et ait illis: “ Utique dicetis mihi hanc similitudinem: “Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua” ”.
[24] Ait autem: “ Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua.
[25] In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra;
[26] et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam.
[27] Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ”.
[28] Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes;
[29] et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.
[30] Ipse autem transiens per medium illorum ibat.
[31] Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis;
[32] et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.
[33] Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna:
[34] “ Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei ”.
[35] Et increpavit illi Iesus dicens: “ Obmutesce et exi ab illo! ”. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit.
[36] Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: “ Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ”.
[37] Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
[38] Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea.
[39] Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis.
[40] Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos.
[41] Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “ Tu es Filius Dei ”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.
[42] Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis.
[43] Quibus ille ait: “ Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum ”.
[44] Et erat praedicans in synagogis Iudaeae.