[1] Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent,
[2] et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos;
[3] et ait ad illos: “ Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
[4] Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite.
[5] Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos ”.
[6] Egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique.
[7] Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “ Ioannes surrexit a mortuis ”;
[8] a quibusdam vero: “ Elias apparuit ”; ab aliis autem: “ Propheta unus de antiquis surrexit ”.
[9] Et ait Herodes: “ Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia? ”. Et quaerebat videre eum.
[10] Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida.
[11] Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat.
[12] Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “ Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ”.
[13] Ait autem ad illos: “ Vos date illis manducare ”. At illi dixerunt: “ Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas ”.
[14] Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “ Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos ”.
[15] Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes.
[16] Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam.
[17] Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
[18] Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: “ Quem me dicunt esse turbae? ”.
[19] At illi responderunt et dixerunt: “ Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit ”.
[20] Dixit autem illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”. Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”.
[21] At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc,
[22] dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ”.
[23] Dicebat autem ad omnes: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.
[24] Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam.
[25] Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat?
[26] Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum.
[27] Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei ”.
[28] Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.
[29] Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens.
[30] Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias,
[31] qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem.
[32] Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo.
[33] Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: “ Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae ”, nesciens quid diceret.
[34] Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem.
[35] Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”.
[36] Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant.
[37] Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa.
[38] Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “ Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi;
[39] et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum;
[40] et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt ”.
[41] Respondens autem Iesus dixit: “ O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum ”.
[42] Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.
[43] Stupebant autem omnes in magnitudine Dei. Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos:
[44] “ Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum ”.
[45] At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo.
[46] Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.
[47] At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se
[48] et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est ”.
[49] Respondens autem Ioannes dixit: “ Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum ”.
[50] Et ait ad illum Iesus: “ Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est ”.
[51] Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem,
[52] et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi.
[53] Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.
[54] Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “ Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos? ”.
[55] Et conversus increpavit illos.
[56] Et ierunt in aliud castellum.
[57] Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “ Sequar te, quocumque ieris ”.
[58] Et ait illi Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.
[59] Ait autem ad alterum: “ Sequere me ”. Ille autem dixit: “ Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum ”.
[60] Dixitque ei Iesus: “ Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ”.
[61] Et ait alter: “ Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ”.
[62] Ait ad illum Iesus: “ Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ”.