Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:58

[1] Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth

[2] et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia.

[3] Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas.

[4] Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “ Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ”.

[5] Et respondens Simon dixit: “ Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ”.

[6] Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum.

[7] Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.

[8] Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “ Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ”.

[9] Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;

[10] similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: “ Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ”.

[11] Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.

[12] Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”.

[13] Et extendens manum tetigit illum dicens: “ Volo, mundare! ”; et confestim lepra discessit ab illo.

[14] Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “ Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ”.

[15] Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis;

[16] ipse autem secedebat in desertis et orabat.

[17] Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum.

[18] Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum.

[19] Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum.

[20] Quorum fidem ut vidit, dixit: “ Homo, remittuntur tibi peccata tua ”.

[21] Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “ Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”.

[22] Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: “ Quid cogitatis in cordibus vestris?

[23] Quid est facilius, dicere: “Dimittuntur tibi peccata tua”, an dicere: “Surge et ambula”?

[24] Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ”.

[25] Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum.

[26] Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: “ Vidimus mirabilia hodie ”.

[27] Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”.

[28] Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.

[29] Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.

[30] Et murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? ”.

[31] Et respondens Iesus dixit ad illos: “ Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent.

[32] Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam ”.

[33] At illi dixerunt ad eum: “ Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt ”.

[34] Quibus Iesus ait: “ Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare?

[35] Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus ”.

[36] Dicebat autem et similitudinem ad illos: “ Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo.

[37] Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt;

[38] sed vinum novum in utres novos mittendum est.

[39] Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!” ”.

Lucam — Chapters