Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 8:45

[1] Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum.

[2] Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus.

[3] Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius.

[4] At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: “ Dignus est, ut hoc illi praestes:

[5] diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ”.

[6] Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: “ Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres,

[7] propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus.

[8] Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit ”.

[9] Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “ Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ”.

[10] Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.

[11] Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa.

[12] Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa.

[13] Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: “ Noli flere! ”.

[14] Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “ Adulescens, tibi dico: Surge! ”.

[15] Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae.

[16] Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”.

[17] Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem.

[18] Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.

[19] Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”.

[20] Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “ Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?” ”.

[21] In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum.

[22] Et respondens dixit illis: “ Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur;

[23] et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ”.

[24] Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?

[25] Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

[26] Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam.

[27] Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”.

[28] Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo.

[29] Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis;

[30] pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

[31] Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt?

[32] Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit: “Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis!”.

[33] Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”;

[34] venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”.

[35] Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ”.

[36] Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit.

[37] Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;

[38] et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.

[39] Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “ Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est ”.

[40] Et respondens Iesus dixit ad illum: “ Simon, habeo tibi aliquid dicere ”. At ille ait: “ Magister, dic ”.

[41] “ Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.

[42] Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum? ”.

[43] Respondens Simon dixit: “ Aestimo quia is, cui plus donavit ”. At ille dixit ei: “ Recte iudicasti ”.

[44] Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “ Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit.

[45] Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.

[46] Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos.

[47] Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ”.

[48] Dixit autem ad illam: “ Remissa sunt peccata tua ”.

[49] Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: “ Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?”.

[50] Dixit autem ad mulierem: “ Fides tua te salvam fecit; vade in pace! ”.

Lucam — Chapters