Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 8:18

[1] Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum.

[2] Coeperunt autem accusare illum dicentes: “ Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse ”.

[3] Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait: “ Tu dicis ”.

[4] Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: “ Nihil invenio causae in hoc homine ”.

[5] At illi invalescebant dicentes: “ Commovet populum docens per universam Iudaeam et in cipiens a Galilaea usque huc! ”.

[6] Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset;

[7] et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.

[8] Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.

[9] Interrogabat autem illum multis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat.

[10] Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum.

[11] Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum.

[12] Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem.

[13] Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe,

[14] dixit ad illos: “ Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis,

[15] sed neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei.

[16] Emendatum ergo illum dimittam ”. (17)

[18] Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”,

[19] qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

[20] Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum,

[21] at illi succlamabant dicentes: “ Crucifige, crucifige illum! ”.

[22] Ille autem tertio dixit ad illos: “ Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ”.

[23] At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum.

[24] Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum:

[25] dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum.

[26] Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.

[27] Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum.

[28] Conversus autem ad illas Iesus dixit: “ Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros,

[29] quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”.

[30] Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operite nos!”,

[31] quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? ”.

[32] Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

[33] Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.

[34] Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.

[35] Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “ Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ”.

[36] Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi

[37] et dicentes: “ Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac! ”.

[38] Erat autem et superscriptio super illum: “ Hic est rex Iudaeorum ”.

[39] Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: “ Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ”.

[40] Respondens autem alter increpabat illum dicens: “ Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es?

[41] Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit ”.

[42] Et dicebat: “ Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum ”.

[43] Et dixit illi: “ Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ”.

[44] Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam,

[45] et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.

[46] Et clamans voce magna Iesus ait: “ Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ”; et haec dicens exspiravit.

[47] Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “ Vere hic homo iustus erat! ”.

[48] Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.

[49] Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes.

[50] Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus

[51] Chic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei,

[52] hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu

[53] et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

[54] Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat.

[55] Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius;

[56] et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Lucam — Chapters