[1] Erant autem appropinquan tes ei omnes publicani et pec catores, ut audirent illum.
[2] Et murmurabant pharisaei et scribae dicentes: “ Hic peccatores recipit et manducat cum illis ”.
[3] Et ait ad illos parabolam istam dicens:
[4] “ Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam?
[5] Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens
[6] et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”.
[7] Dico vobis: Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia.
[8] Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter, donec inveniat?
[9] Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: “Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram”.
[10] Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente ”.
[11] Ait autem: “ Homo quidam habebat duos filios.
[12] Et dixit adulescentior ex illis patri: “Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit”. Et divisit illis substantiam.
[13] Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
[14] Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere.
[15] Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos;
[16] et cupiebat saturari de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat.
[17] In se autem reversus dixit: “Quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo.
[18] Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te
[19] et iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis”.
[20] Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum.
[21] Dixitque ei filius: “Pater, peccavi in caelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus”.
[22] Dixit autem pater ad servos suos: “Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes
[23] et adducite vitulum saginatum, occidite et manducemus et epulemur,
[24] quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est”. Et coeperunt epulari.
[25] Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et choros
[26] et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent.
[27] Isque dixit illi: “Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit”.
[28] Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum.
[29] At ille respondens dixit patri suo: “Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer;
[30] sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum”.
[31] At ipse dixit illi: “Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt;
[32] epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est” ”.