Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 13:27

[1] In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

[2] Hoc erat in principio apud Deum.

[3] Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;

[4] in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,

[5] et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

[6] Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;

[7] hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.

[8] Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

[9] Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.

[10] In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

[11] In propria venit, et sui eum non receperunt.

[12] Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,

[13] qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

[14] Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.

[15] Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “ Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ”.

[16] Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;

[17] quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.

[18] Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.

[19] Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “ Tu quis es? ”.

[20] Et confessus est et non negavit; et confessus est: “ Non sum ego Christus ”.

[21] Et interrogaverunt eum: “ Quid ergo? Elias es tu? ”. Et dicit: “ Non sum ”. “ Propheta es tu? ”. Et respondit: “ Non ”.

[22] Dixerunt ergo ei: “ Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ”.

[23] Ait: “ Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta ”.

[24] Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis;

[25] et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “ Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta? ”.

[26] Respondit eis Ioannes dicens: “ Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,

[27] qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ”.

[28] Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.

[29] Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “ Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi.

[30] Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.

[31] Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans ”.

[32] Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “ Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum;

[33] et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”.

[34] Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei ”.

[35] Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo,

[36] et respiciens Iesum ambulantem dicit: “ Ecce agnus Dei ”.

[37] Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.

[38] Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “ Quid quaeritis? ”. Qui dixerunt ei: “ Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes? ”.

[39] Dicit eis: “ Venite et videbitis ”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima.

[40] Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum.

[41] Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: “ Invenimus Messiam ” — quod est interpretatum Christus C;

[42] adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “ Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas ” — quod interpretatur Petrus C.

[43] In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: “ Sequere me ”.

[44] Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.

[45] Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”.

[46] Et dixit ei Nathanael: “ A Nazareth potest aliquid boni esse? ”. Dicit ei Philippus: “ Veni et vide ”.

[47] Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: “ Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ”.

[48] Dicit ei Nathanael: “ Unde me nosti? ”. Respondit Iesus et dixit ei: “ Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te ”.

[49] Respondit ei Nathanael: “ Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ”.

[50] Respondit Iesus et dixit ei: “ Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ”.

[51] Et dicit ei: “ Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ”.

Ioannem — Chapters