Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:13

[1] Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.

[2] Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo

[3] et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit.

[4] Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit ”.

[5] Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit:

[6] “ Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.

[7] Interrogaverunt autem illum dicentes: “ Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient? ”.

[8] Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos.

[9] Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis ”.

[10] Tunc dicebat illis: “ Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum;

[11] et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt.

[12] Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum;

[13] continget autem vobis in testimonium.

[14] Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis;

[15] ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri.

[16] Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis,

[17] et eritis odio omnibus propter nomen meum.

[18] Et capillus de capite vestro non peribit.

[19] In patientia vestra possidebitis animas vestras.

[20] Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.

[21] Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam.

[22] Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.

[23] Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic,

[24] et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

[25] Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum,

[26] arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur.

[27] Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna.

[28] His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra ”.

[29] Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes arbores:

[30] cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas.

[31] Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.

[32] Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.

[33] Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

[34] Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;

[35] tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.

[36] Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis ”.

[37] Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.

[38] Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

Lucam — Chapters