Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 10:14

[1] Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et ca stellum praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo

[2] et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant,

[3] et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis.

[4] Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:

[5] “ Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.

[6] Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non habebat umorem.

[7] Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud.

[8] Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum ”. Haec dicens clamabat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”.

[9] Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola.

[10] Quibus ipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant.

[11] Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei.

[12] Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.

[13] Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.

[14] Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum.

[15] Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia.

[16] Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.

[17] Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat.

[18] Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ”.

[19] Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba.

[20] Et nuntiatum est illi: “ Mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre ”.

[21] Qui respondens dixit ad eos: “ Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt ”.

[22] Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: “ Transfretemus trans stagnum ”. Et ascenderunt.

[23] Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur.

[24] Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “ Praeceptor, praeceptor, perimus! ”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas.

[25] Dixit autem illis: “ Ubi est fides vestra? ”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “ Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei? ”.

[26] Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est contra Galilaeam.

[27] Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis.

[28] Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: “ Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas ”.

[29] Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta.

[30] Interrogavit autem illum Iesus dicens: “ Quod tibi nomen est? ”. At ille dixit: “ Legio ”, quia intraverunt daemonia multa in eum.

[31] Et rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent.

[32] Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.

[33] Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est.

[34] Quod ut viderunt factum, qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas.

[35] Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt.

[36] Nuntiaverunt autem illis hi, qui viderant, quomodo sanus factus esset, qui a daemonio vexabatur.

[37] Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est.

[38] Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens:

[39] “ Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus ”. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus.

[40] Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum.

[41] Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius,

[42] quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur.

[43] Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari;

[44] accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius.

[45] Et ait Iesus: “ Quis est, qui me tetigit? ”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “ Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt ”.

[46] At dixit Iesus: “ Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse ”.

[47] Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit.

[48] At ipse dixit illi: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ”.

[49] Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: “ Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum ”.

[50] Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: “ Noli timere; crede tantum, et salva erit ”.

[51] Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem.

[52] Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “ Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit ”.

[53] Et deridebant eum scientes quia mortua esset.

[54] Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: “ Puella, surge! ”.

[55] Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit illi dari manducare.

[56] Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat.

Lucam — Chapters