Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:12

[1] Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.

[2] Et respondens dixit illis: “ Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt?

[3] Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.

[4] Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem?

[5] Non, dico vobis, sed, si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ”.

[6] Dicebat autem hanc similitudinem: “ Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit.

[7] Dixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?”.

[8] At ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora,

[9] et si quidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam” ”.

[10] Erat autem docens in una synagogarum sabbatis.

[11] Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.

[12] Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: “ Mulier, dimissa es ab infirmitate tua ”,

[13] et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.

[14] Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “ Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ”.

[15] Respondit autem ad illum Dominus et dixit: “ Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare?

[16] Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ”.

[17] Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.

[18] Dicebat ergo: “ Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud?

[19] Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius ”.

[20] Et iterum dixit: “ Cui simile aestimabo regnum Dei?

[21] Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum ”.

[22] Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam.

[23] Ait autem illi quidam: “ Domine, pauci sunt, qui salvantur? ”. Ipse autem dixit ad illos:

[24] “ Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt.

[25] Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”.

[26] Tunc incipietis dicere: “Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti”;

[27] et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”.

[28] Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.

[29] Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.

[30] Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ”.

[31] In ipsa hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: “ Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere ”.

[32] Et ait illis: “ Ite, dicite vulpi illi: “Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor.

[33] Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem”.

[34] Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis.

[35] Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis: “Benedictus, qui venit in nomine Domini” ”.

Lucam — Chapters