[1] Et ad discipulos suos ait: “ Impossibile est ut non ve niant scandala; vae autem illi, per quem veniunt!
[2] Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
[3] Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi;
[4] et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: “Paenitet me”, dimittes illi ”.
[5] Et dixerunt apostoli Domino: “ Adauge nobis fidem! ”.
[6] Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.
[7] Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”,
[8] et non dicet ei: “Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes”?
[9] Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt?
[10] Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus” ”.
[11] Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilaeam.
[12] Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe
[13] et levaverunt vocem dicentes: “ Iesu praeceptor, miserere nostri! ”.
[14] Quos ut vidit, dixit: “ Ite, ostendite vos sacerdotibus ”. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
[15] Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum
[16] et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus.
[17] Respondens autem Iesus dixit: “ Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt?
[18] Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena? ”.
[19] Et ait illi: “ Surge, vade; fides tua te salvum fecit ”.
[20] Interrogatus autem a pharisaeis: “ Quando venit regnum Dei? ”, respondit eis et dixit: “ Non venit regnum Dei cum observatione,
[21] neque dicent: “Ecce hic” aut: “Illic”; ecce enim regnum Dei intra vos est ”.
[22] Et ait ad discipulos: “ Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis.
[23] Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; nolite ire neque sectemini.
[24] Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua.
[25] Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac.
[26] Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis:
[27] edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes.
[28] Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant;
[29] qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit.
[30] Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur.
[31] In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro.
[32] Memores estote uxoris Lot.
[33] Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
[34] Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur;
[35] duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur ”. (36)
[37] Respondentes dicunt illi: “ Ubi, Domine? ”. Qui dixit eis: “ Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae ”.