[1] Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha.
[2] Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem.
[3] Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim;
[4] et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
[5] Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare.
[6] Et spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba.
[7] Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha.
[8] Et misit Petrum et Ioannem dicens: “ Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus ”.
[9] At illi dixerunt ei: “Ubi vis paremus? ”.
[10] Et dixit ad eos: “ Ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat.
[11] Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”.
[12] Ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate ”.
[13] Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha.
[14] Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.
[15] Et ait illis: “ Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
[16] Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei ”.
[17] Et accepto calice, gratias egit et dixit: “ Accipite hoc et dividite inter vos.
[18] Dico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat ”.
[19] Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ”.
[20] Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur.
[21] Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa;
[22] et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur! ”.
[23] Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.
[24] Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.
[25] Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
[26] Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator.
[27] Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.
[28] Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis;
[29] et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
[30] ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.
[31] Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum;
[32] ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos ”.
[33] Qui dixit ei: “ Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ”.
[34] Et ille dixit: “ Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ”.
[35] Et dixit eis: “ Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ”. At illi dixerunt: “ Nihil ”.
[36] Dixit ergo eis: “ Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
[37] Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent ”.
[38] At illi dixerunt: “ Domine, ecce gladii duo hic ”. At ille dixit eis: “ Satis est ”.
[39] Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli.
[40] Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: “ Orate, ne intretis in tentationem ”.
[41] Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat
[42] dicens: “ Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat ”.
[43] Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat.
[44] Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
[45] Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia
[46] et ait illis: “ Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem ”.
[47] Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.
[48] Iesus autem dixit ei: “ Iuda, osculo Filium hominis tradis? ”.
[49] Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt: “ Domine, si percutimus in gladio? ”.
[50] Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram.
[51] Respondens autem Iesus ait: “ Sinite usque huc! ”. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.
[52] Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: “ Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
[53] Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum ”.
[54] Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.
[55] Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.
[56] Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit:
[57] “ Et hic cum illo erat! ”. At ille negavit eum dicens:
[58] “ Mulier, non novi illum! ”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “ Et tu de illis es! ”. Petrus vero ait: “ O homo, non sum! ”.
[59] Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: “ Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est! ”.
[60] Et ait Petrus: “ Homo, nescio quid dicis! ”. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus.
[61] Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “ Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis ”.
[62] Et egressus foras flevit amare.
[63] Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes;
[64] et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: “ Prophetiza: Quis est, qui te percussit? ”.
[65] Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
[66] Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum
[67] dicentes: “ Si tu es Christus, dic nobis ”. Et ait illis: “ Si vobis dixero, non credetis;
[68] si autem interrogavero, non respondebitis mihi.
[69] Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ”.
[70] Dixerunt autem omnes: “ Tu ergo es Filius Dei? ”. Qui ait ad illos: “ Vos dicitis quia ego sum ”.
[71] At illi dixerunt: “ Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius! ”.