Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:49

[1] Et ingressus perambulabat Iericho.

[2] Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives.

[3] Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.

[4] Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.

[5] Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “ Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere ”.

[6] Et festinans descendit et excepit illum gaudens.

[7] Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: “ Ad hominem peccatorem divertit! ”.

[8] Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “ Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ”.

[9] Ait autem Iesus ad eum: “ Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae;

[10] venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ”.

[11] Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

[12] Dixit ergo: “ Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti.

[13] Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: “Negotiamini, dum venio”.

[14] Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: “Nolumus hunc regnare super nos!”.

[15] Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent.

[16] Venit autem primus dicens: “Domine, mina tua decem minas acquisivit”.

[17] Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”.

[18] Et alter venit dicens: “Mina tua, domine, fecit quinque minas”.

[19] Et huic ait: “Et tu esto supra quinque civitates”.

[20] Et alter venit dicens: “Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario;

[21] timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti”.

[22] Dicit ei: “De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi?

[23] Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud”.

[24] Et adstantibus dixit: “Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet”.

[25] Et dixerunt ei: “Domine, habet decem minas!”.

[26] Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.

[27] Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me! ”.

[28] Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam.

[29] Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos

[30] dicens: “ Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et adducite.

[31] Et si quis vos interrogaverit: “Quare solvitis?”, sic dicetis: “Dominus eum necessarium habet” ”.

[32] Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis.

[33] Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: “ Quid solvitis pullum? ”.

[34] At illi dixerunt: “ Dominus eum necessarium habet ”.

[35] Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum.

[36] Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.

[37] Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus

[38] dicentes: “ Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis! ”.

[39] Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: “ Magister, increpa discipulos tuos! ”.

[40] Et respondens dixit: “ Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides clamabunt! ”.

[41] Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam

[42] dicens: “ Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

[43] Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique

[44] et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ”.

[45] Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes

[46] dicens illis: “ Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum ”.

[47] Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere

[48] et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.

Lucam — Chapters