Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 7:26

[1] Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.

[2] Et dicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

[3] Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.

[4] Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.

[5] In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”.

[6] Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur.

[7] In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.

[8] Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis,

[9] et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”.

[10] In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite:

[11] “Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei”.

[12] Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati.

[13] Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent.

[14] Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis.

[15] Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris!

[16] Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ”.

[17] Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “ Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ”.

[18] Et ait illis: “ Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem.

[19] Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit.

[20] Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”.

[21] In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te.

[22] Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”.

[23] Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “ Beati oculi, qui vident, quae videtis.

[24] Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt ”.

[25] Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “ Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? ”.

[26] At ille dixit ad eum: “ In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? ”.

[27] Ille autem respondens dixit: “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”.

[28] Dixitque illi: “ Recte respondisti; hoc fac et vives ”.

[29] Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “ Et quis est meus proximus? ”.

[30] Suscipiens autem Iesus dixit: “ Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto.

[31] Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit;

[32] similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit.

[33] Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est,

[34] et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit.

[35] Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”.

[36] Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ”.

[37] At ille dixit: “ Qui fecit misericordiam in illum ”. Et ait illi Iesus: “ Vade et tu fac similiter ”.

[38] Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum.

[39] Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.

[40] Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “ Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ”.

[41] Et respondens dixit illi Dominus: “ Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima,

[42] porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea ”.

Lucam — Chapters