Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:19

[1] Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,

[2] dicens: “ Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur.

[3] Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: “Vindica me de adversario meo”.

[4] Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: “Etsi Deum non timeo nec hominem revereor,

[5] tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me” ”.

[6] Ait autem Dominus: “ Audite quid iudex iniquitatis dicit;

[7] Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?

[8] Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ”.

[9] Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam:

[10] “ Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus.

[11] Pharisaeus stans haec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus;

[12] ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo”.

[13] Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus, propitius esto mihi peccatori”.

[14] Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.

[15] Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos.

[16] Iesus autem convocans illos dixit: “ Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei.

[17] Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud ”.

[18] Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “ Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? ”.

[19] Dixit autem ei Iesus: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus.

[20] Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ”.

[21] Qui ait: “ Haec omnia custodivi a iuventute ”.

[22] Quo audito, Iesus ait ei: “ Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me ”.

[23] His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde.

[24] Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant.

[25] Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ”.

[26] Et dixerunt, qui audiebant: “ Et quis potest salvus fieri? ”.

[27] Ait autem illis: “ Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum ”.

[28] Ait autem Petrus: “ Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te ”.

[29] Qui dixit eis: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei,

[30] et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam ”.

[31] Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:

[32] tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur;

[33] et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget ”.

[34] Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur.

[35] Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans.

[36] Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.

[37] Dixerunt autem ei: “ Iesus Nazarenus transit ”.

[38] Et clamavit dicens: “ Iesu, fili David, miserere mei! ”.

[39] Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”.

[40] Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum:

[41] “ Quid tibi vis faciam? ”. At ille dixit: “ Domine, ut videam ”.

[42] Et Iesus dixit illi: “ Respice! Fides tua te salvum fecit ”.

[43] Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

Lucam — Chapters