Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:29

[1] Et factum est, cum intraret in domum cuiusdam princi pis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.

[2] Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.

[3] Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: “ Licet sabbato curare an non? ”.

[4] At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit.

[5] Et ad illos dixit: “ Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? ”.

[6] Et non poterant ad haec respondere illi.

[7] Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:

[8] “ Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo,

[9] et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: “Da huic locum”; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.

[10] Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus.

[11] Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.

[12] Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “ Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio.

[13] Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos;

[14] et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum ”.

[15] Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: “ Beatus, qui manducabit panem in regno Dei ”.

[16] At ipse dixit ei: “ Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos;

[17] et misit servum suum hora cenae dicere invitatis: “Venite, quia iam paratum est”.

[18] Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: “Villam emi et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum”.

[19] Et alter dixit: “Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum”.

[20] Et alius dixit: “Uxorem duxi et ideo non possum venire”.

[21] Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: “Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc”.

[22] Et ait servus: “Domine, factum est, ut imperasti, et adhuc locus est”.

[23] Et ait dominus servo: “Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea.

[24] Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam” ”.

[25] Ibant autem turbae multae cum eo; et conversus dixit ad illos:

[26] “ Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus.

[27] Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus.

[28] Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum?

[29] Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei

[30] dicentes: “Hic homo coepit aedificare et non potuit consummare”.

[31] Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se?

[32] Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt.

[33] Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus.

[34] Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur?

[35] Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat ”.

Lucam — Chapters