Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:41

[1] Et factum est in una dierum, docente illo populum in tem plo et evangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus

[2] et aiunt dicentes ad illum: “ Dic nobis: In qua potestate haec facis, aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? ”.

[3] Respondens autem dixit ad illos: “ Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi:

[4] Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? ”.

[5] At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?;

[6] si autem dixerimus: “Ex hominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetam esse ”.

[7] Et responderunt se nescire unde esset.

[8] Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio ”.

[9] Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “ Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus.

[10] Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesum dimiserunt eum inanem.

[11] Et addidit alterum servum mittere; illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.

[12] Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt.

[13] Dixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”.

[14] Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres. Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”.

[15] Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae?

[16] Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis ”. Quo audito, dixerunt: “ Absit! ”.

[17] Ille autem aspiciens eos ait: “ Quid est ergo hoc, quod scriptum est: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”?

[18] Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autem ceciderit, comminuet illum ”.

[19] Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.

[20] Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis.

[21] Et interrogaverunt illum dicentes: “ Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces.

[22] Licet nobis dare tributum Caesari an non? ”.

[23] Considerans autem dolum illorum dixit ad eos:

[24] “ Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? ”.

[25] At illi dixerunt: “ Caesaris ”. Et ait illis: “ Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ”.

[26] Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.

[27] Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum

[28] dicentes: “ Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo.

[29] Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis;

[30] et sequens

[31] et tertius accepit illam, similiter autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt.

[32] Novissima mortua est et mulier.

[33] Mulier ergo in resurrectione cuius eorum erit uxor? Si quidem septem habuerunt eam uxorem ”.

[34] Et ait illis Iesus: “ Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias;

[35] illi autem, qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores.

[36] Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.

[37] Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”.

[38] Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei ”.

[39] Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “ Magister, bene dixisti ”.

[40] Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

[41] Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David esse?

[42] Ipse enim David dicit in libro Psalmorum: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,

[43] donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”.

[44] David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est? ”.

[45] Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:

[46] “ Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,

[47] qui devorant domos viduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem ”.

Lucam — Chapters