[1] Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “ Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos ”.
[2] Et ait illis: “ Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum;
[3] panem nostrum cotidianum da nobis cotidie,
[4] et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem ”.
[5] Et ait ad illos: “ Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes,
[6] quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum”;
[7] et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”.
[8] Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios.
[9] Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
[10] Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
[11] Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?
[12] Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?
[13] Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se ”.
[14] Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae;
[15] quidam autem ex eis dixerunt: “ In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ”.
[16] Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo.
[17] Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit.
[18] Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia.
[19] Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
[20] Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
[21] Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet;
[22] si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
[23] Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit.
[24] Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”.
[25] Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam.
[26] Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus ”.
[27] Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “ Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti! ”.
[28] At ille dixit: “ Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ”.
[29] Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “ Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae.
[30] Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
[31] Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic.
[32] Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic.
[33] Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant.
[34] Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
[35] Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint.
[36] Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te ”.
[37] Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit.
[38] Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium.
[39] Et ait Dominus ad illum: “ Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
[40] Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit?
[41] Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis.
[42] Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere.
[43] Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro!
[44] Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt! ”.
[45] Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “ Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis ”.
[46] At ille ait: “ Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas!
[47] Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos!
[48] Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis.
[49] Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur,
[50] ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista,
[51] a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione.
[52] Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ”.
[53] Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis
[54] insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.