Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:06

[1] Dicebat autem et ad disci pulos: “ Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.

[2] Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”.

[3] Ait autem vilicus intra se: “Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.

[4] Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas”.

[5] Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: “Quantum debes domino meo?”.

[6] At ille dixit: “Centum cados olei”. Dixitque illi: “Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta”.

[7] Deinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?”. Qui ait: “Centum coros tritici”. Ait illi: “Accipe litteras tuas et scribe octoginta”.

[8] Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

[9] Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula.

[10] Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et, qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est.

[11] Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis?

[12] Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?

[13] Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae ”.

[14] Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum.

[15] Et ait illis: “ Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.

[16] Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.

[17] Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere.

[18] Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur.

[19] Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide.

[20] Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus

[21] et cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius.

[22] Factum est autem ut moreretur pauper et portaretur ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est.

[23] Et in inferno elevans oculos suos, cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius.

[24] Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”.

[25] At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.

[26] Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeare”.

[27] Et ait: “Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei

[28] — habeo enim quinque fratres — ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum”.

[29] Ait autem Abraham: “Habent Moysen et Prophetas; audiant illos”.

[30] At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”.

[31] Ait autem illi: “Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent” ”.

Lucam — Chapters