Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:27

[1] Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.

[2] Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.

[3] Et dicebant ad invicem: “ Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? ”.

[4] Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde.

[5] Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.

[6] Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.

[7] Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis” ”.

[8] Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.

[9] Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia.

[10] Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus;

[11] et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt.

[12] Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam;

[13] et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt.

[14] Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant.

[15] Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.

[16] Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.

[17] Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,

[18] serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt ”.

[19] Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.

[20] Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.

Marcum — Chapters