Skip to content
Opens in a new window

[1] Factum est autem in die, qua complevit Moyses habitaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius,

[2] obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus praefecti eorum, qui numerati fuerant,

[3] munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli; obtuleruntque ea in conspectu habitaculi.

[4] Ait autem Dominus ad Moysen:

[5] " Suscipe ab eis, ut serviant in ministerio tabernaculi conventus, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui ".

[6] Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.

[7] Duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson, iuxta id quod habebant necessarium.

[8] Quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari, secundum offficia sua sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

[9] Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves, quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris.

[10] Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die, qua unctum est, oblationem suam ante altare.

[11] Dixitque Dominus ad Moysen: " Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris ".

[12] Primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iudae.

[13] Fueruntque in ea scutula argentea pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utraque plena simila conspersa oleo in sacrificium,

[14] acetabulum ex decem siclis aureis plenum incenso,

[15] bos de armento et aries et agnus anniculus in holocaustum

[16] hircusque pro peccato;

[17] et in sacrificio pacificorum boves duo, arietes quinque, hirci quinque, agni anniculi quinque: haec est oblatio Naasson filii Aminadab.

[18] Secundo die obtulit Nathanael filius Suar dux de tribu Issachar

[19] scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,

[20] acetabulum aureum habens decem siclos plenum incenso,

[21] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

[22] hircumque pro peccato;

[23] et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Nathanael filii Suar.

[24] Tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon

[25] obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,

[26] acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,

[27] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

[28] hircumque pro peccato;

[29] et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec est oblatio Eliab filii Helon.

[30] Die quarto princeps filiorum Ruben Elisur filius Sedeur

[31] obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,

[32] acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,

[33] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

[34] hircumque pro peccato;

[35] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.

[36] Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai

[37] obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,

[38] acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,

[39] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,

[40] hircumque pro peccato;

[41] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.

[42] Die sexto princeps filiorum Gad Eliasaph filius Deuel

[43] obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,

[44] acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,

[45] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,

[46] hircumque pro peccato;

[47] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Eliasaph filii Deuel.

[48] Die septimo princeps filiorum Ephraim Elisama filius Ammiud

[49] obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,

[50] acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,

[51] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,

[52] hircumque pro peccato;

[53] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud.

[54] Die octavo princeps filiorum Manasse Gamaliel filius Phadassur

[55] obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,

[56] acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,

[57] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

[58] hircumque pro peccato;

[59] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.

[60] Die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis

[61] obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,

[62] et acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,

[63] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

[64] hircumque pro peccato;

[65] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.

[66] Die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Ammisaddai

[67] obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,

[68] acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,

[69] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

[70] hircumque pro peccato;

[71] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.

[72] Die undecimo princeps filiorum Aser Phegiel filius Ochran

[73] obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,

[74] acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,

[75] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

[76] hircumque pro peccato;

[77] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran.

[78] Die duodecimo princeps filiorum Nephthali Ahira filius Enan

[79] obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila oleo conspersa in sacrificium,

[80] acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,

[81] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

[82] hircumque pro peccato;

[83] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahira filii Enan.

[84] Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die, qua consecratum est: scutulae argenteae duodecim, phialae argenteae duodecim, acetabula duodecim,

[85] ita ut centum triginta siclos argenti haberet una scutella, et septuaginta siclos haberet una phiala, id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii;

[86] acetabula aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii, id est simul auri sicli centum viginti;

[87] omnes boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim et libamenta eorum; hirci duodecim pro peccato.

[88] In hostias pacificorum omnes boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta: haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.

[89] Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.

Numeri — Chapters