Skip to content
Opens in a new window

[1] Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.

[2] Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar.

[3] Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur.

[4] Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.

[5] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

[6] " Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei

[7] et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi,

[8] et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi.

[9] Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel;

[10] Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ".

[11] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

[12] " Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei.

[13] Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ".

[14] Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens:

[15] " Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra ".

[16] Numeravit eos Moyses, ut praeceperat Dominus,

[17] et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari.

[18] Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei;

[19] filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron et Oziel;

[20] filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum.

[21] De Gerson fuere familiae duae Lobnitica et Semeitica,

[22] quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingenti.

[23] Hi post habitaculum metabantur ad occidentem

[24] sub principe Eliasaph filio Lael;

[25] et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores tabernaculi conventus,

[26] et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius.

[27] Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum.

[28] Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebant excubias sanctuarii.

[29] Familiae filiorum Caath castrametabantur ad latus habitaculi ad meridianam plagam,

[30] princepsque eorum erat Elisaphan filius Oziel.

[31] Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem.

[32] Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii.

[33] At vero de Merari erant familiae Moholitae et Musitae.

[34] Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti;

[35] princeps familiarum Merari Suriel filius Abihail. In plaga septentrionali ad latus habitaculi castrametabantur;

[36] erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum huiuscemodi pertinent,

[37] columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus.

[38] Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.

[39] Omnes Levitae, quos numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia.

[40] Et ait Dominus ad Moysen: " Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum;

[41] tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel ".

[42] Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel,

[43] et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres.

[44] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

[45] " Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.

[46] In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,

[47] accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.

[48] Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt ".

[49] Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis;

[50] a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii.

[51] Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus.

Numeri — Chapters