[1] Ibi locutus est Dominus ad Moysen dicens:
[2] " Mitte vi ros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus ex principibus ".
[3] Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina:
[4] de tribu Ruben Sammua filium Zacchur,
[5] de tribu Simeon Saphat filium Hori,
[6] de tribu Iudae Chaleb filium Iephonne,
[7] de tribu Issachar Igal filium Ioseph,
[8] de tribu Ephraim Osee filium Nun,
[9] de tribu Beniamin Phalti filium Raphu,
[10] de tribu Zabulon Geddiel filium Sodi,
[11] de tribu Ioseph, tribu Manasse, Gaddi filium Susi,
[12] de tribu Dan Ammiel filium Gemalli,
[13] de tribu Aser Sthur filium Michael,
[14] de tribu Nephthali Nahabi filium Vaphsi,
[15] de tribu Gad Guel filium Machi.
[16] Haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram. Vocavitque Osee filium Nun Iosue.
[17] Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos: " Ascendite per Nageb. Cumque veneritis ad montes,
[18] considerate terram, qualis sit, et populum, qui habitator est eius, utrum fortis sit an infirmus, si pauci numero an plures;
[19] ipsa terra bona an mala, urbes quales, absque muris an muratae;
[20] humus pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini et afferte nobis de fructibus terrae ". Erat autem tempus, quando iam praecoquae uvae vesci possunt.
[21] Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin usque Rohob in introitu Emath.
[22] Ascenderuntque ad Nageb et venerunt in Hebron, ubi erant Ahiman et Sesai et Tholmai filii Enac. Nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est.
[23] Pergentesque usque ad Nehelescol absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt,
[24] qui appellatus est Nehelescol, eo quod botrum portassent inde filii Israel.
[25] Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita,
[26] venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni congregationi ostenderunt fructus terrae
[27] et narraverunt dicentes: " Venimus in terram, ad quam misisti nos, quae re vera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest.
[28] Sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi;
[29] Amalec habitat in Nageb, Hetthaeus et Iebusaeus et Amorraeus in montanis, Chananaeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis ".
[30] Inter haec Chaleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: " Ascendamus et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam ".
[31] Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: " Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est ".
[32] Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel dicentes: " Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos; populus, quem aspeximus, procerae staturae est;
[33] ibi vidimus gigantes, filios Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustae videbamur ".