Skip to content
Opens in a new window

[1] Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino, ut be nediceret Israeli, nequaquam abiit, ut ante perrexerat, ut augurium quaereret; sed dirigens contra desertum vultum suum

[2] et elevans oculos vidit Israel commorantem per tribus suas et, irruente in se spiritu Dei,

[3] assumpta parabola sua, ait: " Dixit Balaam filius Beor, dixit homo, cuius apertus est oculus,

[4] dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius.

[5] Quam pulchra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua, Israel!

[6] Ut valles dilatantur, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut aloe, quam plantavit Dominus, quasi cedri prope aquas.

[7] Fluet aqua de situlis eius, et semen illius erit in aquis multis. Extolletur super Agag rex eius, et elevabitur regnum illius.

[8] Deus eduxit illum de Aegypto, sicut cornua bubali est ei. Devorabit gentes, hostes suos, ossaque eorum confringet et perforabit sagittis.

[9] Accubans dormit ut leo, et quasi leaena, quis suscitare illum audebit? Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus; qui maledixerit tibi, maledictus erit! ".

[10] Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait: " Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus iam tertio benedixisti!

[11] Revertere nunc ad locum tuum! Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito ".

[12] Respondit Balaam ad Balac: " Nonne iam nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi:

[13] Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo, sed, quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?

[14] Et nunc, pergens ad populum meum dabo consilium, quid populus hic populo tuo faciat extremo tempore ".

[15] Sumpta igitur parabola sua, rursum ait: " Dixit Balaam filius Beor, dixit homo, cuius apertus est oculus,

[16] dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos.

[17] Video eum, sed non modo; intueor illum, sed non prope. Oritur stella ex Iacob, et consurgit virga de Israel; et percutit tempora Moab et verticem omnium filiorum Seth.

[18] Et erit Idumaea possessio eius, et hereditas eius Seir, inimicus eius; Israel vero fortiter aget.

[19] De Iacob erit, qui dominetur et perdat reliquias civitatis ".

[20] Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam suam ait: " Principium gentium Amalec, cuius extrema perdentur ".

[21] Vidit quoque Cinaeum et, assumpta parabola sua, ait: " Robustum quidem est habitaculum tuum, et in petra positus nidus tuus.

[22] Erit in combustionem Cain, donec Assur capiat te ".

[23] Assumptaque parabola sua, iterum locutus est: " Heu! Quis vivet, quando ista faciet Deus?

[24] Venient naves de Cetthim, superabunt Assyrios vastabuntque Heber; et ad extremum etiam ipsi peribunt ". Surrexitque Balaam et reversus est in locum suum; Balac quoque via, qua venerat, rediit.

Numeri — Chapters