[1] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
[2] " Ulciscere filios Israel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum ".
[3] Statimque Moyses: " Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
[4] Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel, qui mittantur ad bellum ".
[5] Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est duodecim milia expeditorum ad pugnam,
[6] quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis. Vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei.
[7] Cumque pugnassent contra Madianitas, sicut praeceperat Dominus Moysi, omnes mares occiderunt
[8] et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, quinque principes gentis, Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio;
[9] ceperuntque mulieres eorum et parvulos. Omniaque pecora et cunctam supellectilem, quidquid habere potuerant, depopulati sunt:
[10] tam urbes quam viculos et castra flamma consumpsit;
[11] et tulerunt praedam et universa, quae ceperant, tam ex hominibus quam ex iumentis,
[12] et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho.
[13] Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra.
[14] Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis et centurionibus, qui venerant de bello,
[15] ait: " Cur omnes feminas reservastis?
[16] Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini?
[17] Ergo cunctos interficite parvulos generis masculini et omnes mulieres, quae noverunt viros in coitu, iugulate;
[18] puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis.
[19] Et vos manete extra castra septem diebus; qui occiderit hominem vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo, vos et captivi vestri.
[20] Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit sive aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno, lustrabitis ".
[21] Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est: " Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi:
[22] Aurum et argentum et aes et ferrum et stannum et plumbum,
[23] omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur; quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur.
[24] Et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis ".
[25] Dixit quoque Dominus ad Moysen:
[26] " Tollite summam eorum, quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes familiarum;
[27] dividesque ex aequo praedam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem congregationem.
[28] Et separabis partem Domino ab his, qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus
[29] et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia praelibatio Domini sunt.
[30] Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctorum animantium et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis habitaculi Domini ".
[31] Feceruntque Moyses et Eleazar sacerdos, sicut praeceperat Dominus.
[32] Fuit autem praeda, quae supererat, quam exercitus ceperat, ovium sescenta septuaginta quinque milia,
[33] boum septuaginta duo milia,
[34] asinorum sexaginta milia et mille,
[35] animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo milia.
[36] Dataque est media pars his, qui in proelio fuerant, ovium trecenta triginta septem milia quingentae,
[37] e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque,
[38] et de bobus triginta sex milibus, boves septuaginta et duo,
[39] de asinis triginta milibus quingentis, asini sexaginta unus,
[40] de animabus hominum sedecim milibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae.
[41] Tradiditque Moyses tributum praelibationis Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum.
[42] Ex media vero parte filiorum Israel, quam separaverat a parte eorum, qui in proelio fuerant,
[43] de hac media parte, quae contigerat congregationi, id est de ovibus trecentis triginta septem milibus quingentis
[44] et de bobus triginta sex milibus
[45] et de asinis triginta milibus quingentis
[46] et de hominibus sedecim milibus,
[47] tulit Moyses quinquagesimum caput et dedit Levitis, qui excubabant in habitaculo Domini, sicut praeceperat Dominus.
[48] Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, tribuni centurionesque, dixerunt:
[49] " Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra, et ne unus quidem defuit.
[50] Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli, quod auri potuimus invenire, periscelidas et armillas, anulos et inaures ac muraenulas, ad placandum pro nobis Dominum ".
[51] Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos aurum in diversis speciebus;
[52] omne aurum, quod elevaverunt Domino, pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.
[53] Unusquisque enim, quod in praeda rapuerat, suum erat.
[54] Et susceptum intulerunt in tabernaculum conventus in monumentum filiorum Israel coram Domino.