Skip to content
Opens in a new window

[1] Locutus est Dominus ad Moysen dicens:

[2] " Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis,

[3] et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bobus sive de ovibus,

[4] offeret, quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae decimam partem ephi conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin,

[5] et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam per agnos singulos.

[6] Per arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin;

[7] et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino.

[8] Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,

[9] dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin,

[10] et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino.

[11] Sic facies per singulos boves et arietes et agnos et capras.

[12] Secundum numerum victimarum quas offeretis, ita facietis singulis secundum numerum earum.

[13] Omnis indigena eodem ritu offeret sacrificium ignis in odorem suavitatis Domino.

[14] Et omnis peregrinus, qui habitat vobiscum vel qui commoratur in medio vestri in omnibus generationibus vestris, offeret sacrificium ignis in odorem suavitatis Domino eodem modo sicut et vos.

[15] Unum praeceptum erit tam vobis quam advenis pro omnibus generationibus vestris coram Domino.

[16] Una lex erit atque unum iudicium tam vobis quam advenis, qui vobiscum commorantur ".

[17] Locutus est Dominus ad Moysen dicens:

[18] " Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,

[19] et comederitis de panibus regionis illius, separabitis donaria Domino

[20] de pulmento placentam. Sicut de areis donaria separatis,

[21] ita et de pulmentis dabitis ea Domino.

[22] Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen

[23] et mandavit per eum ad vos a die, qua coepit iubere et ultra ad generationes vestras,

[24] si longe ab oculis congregationis, offeret congregatio vitulum de armento, holocaustum in odorem placabilem Domino et oblationem ac liba eius, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato.

[25] Et expiabit sacerdos pro omni congregatione filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes sacrificium ignis Domino pro se et pro peccato atque errore suo.

[26] Et dimittetur universae plebi filiorum Israel et advenis, qui peregrinantur inter eos, quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.

[27] Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo.

[28] Et expiabit pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino; expiabit pro ea, et dimittetur illi.

[29] Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.

[30] Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille sive peregrinus, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo.

[31] Verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum; idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam ".

[32] Factum est autem, cum essent filii Israel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,

[33] obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae congregationi,

[34] qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent.

[35] Dixitque Dominus ad Moysen: " Morte moriatur homo iste; obruat eum lapidibus omnis turba extra castra ".

[36] Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus; et mortuus est, sicut praeceperat Dominus.

[37] Dixit quoque Dominus ad Moysen:

[38] " Loquere filiis Israel et dices ad eos, ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas.

[39] Quas cum videbitis, recordabimini omnium mandatorum Domini eaque facietis nec sequamini cogitationes vestras et oculos per res varias fornicantes,

[40] sed magis memores omnium praeceptorum meorum faciatis ea sitisque sancti Deo vestro.

[41] Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Deus vester. Ego Dominus Deus vester ".

Numeri — Chapters