[1] Haec quoque locutus est Do minus ad Moysen in campe stribus Moab supra Iordanem contra Iericho:
[2] " Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum,
[3] ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac substantiae et omnibus animalibus eorum;
[4] quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille cubitos spatio tendentur.
[5] Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana.
[6] De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis,
[7] id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
[8] Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis ".
[9] Ait Dominus ad Moysen:
[10] " Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan,
[11] eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint;
[12] erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur.
[13] De ipsis autem sex urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,
[14] tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan,
[15] tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit.
[16] Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit homicidii et ipse morietur.
[17] Si lapidem mortiferum iecerit, et ictus occiderit, similiter punietur.
[18] Si ligno mortifero percusserit eum et interfecerit, homicida est; ipse morte punietur.
[19] Ultor sanguinis homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.
[20] Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
[21] aut, cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit: ultor sanguinis statim ut invenerit eum, iugulabit.
[22] Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel quidpiam in eum iecerit absque insidiis,
[23] vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei malum,
[24] iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem sanguinis secundum has regulas
[25] et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
[26] Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit,
[27] et invenerit eum ultor sanguinis ibi et interfecerit, absque noxa erit, qui eum occiderit;
[28] debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
[29] Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus vestris, in cunctis habitationibus vestris.
[30] Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur.
[31] Non accipietis pretium pro eo, qui reus est sanguinis, sed morietur.
[32] Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis.
[33] Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
[34] Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel ".