[1] Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam
[2] et dixerunt: " Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus? ". Quod cum audisset Dominus
[3] erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra
[4] statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: " Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus ". Cumque fuissent egressi,
[5] descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
[6] dixit ad eos: " Audite sermones meos! Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum.
[7] At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est!
[8] Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? ".
[9] Iratusque contra eos abiit,
[10] nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra,
[11] ait ad Moysen: " Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus,
[12] ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra ".
[13] Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: " Deus, obsecro, sana eam! ".
[14] Cui respondit Dominus: " Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur ".
[15] Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
[16] Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.