[1] Narravitque Moyses filiis Israel omnia, quae ei Dominus imperarat,
[2] et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: " Iste est sermo, quem praecepit Dominus:
[3] Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit.
[4] Mulier, si quippiam voverit Domino aut se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari,
[5] si cognoverit pater votum, quod pollicita est, aut iuramentum, quo ligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est aut iuravit, opere complebit.
[6] Sin autem, quo die audierit contradixerit pater, et vota et iuramenta eius irrita erunt; et propitius erit ei Dominus, eo quod contradixerit pater.
[7] Si maritum habuerit et voverit aliquid, aut semel de ore eius verbum egrediens animam eius ligaverit iuramento,
[8] quo die audierit vir eius et non contradixerit, voti rea erit reddetque, quodcumque promiserat.
[9] Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius erit ei Dominus.
[10] Vidua et repudiata, quidquid voverint, reddent.
[11] Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit aut iuramento,
[12] si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni, reddet, quodcumque promiserat.
[13] Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea, quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
[14] Si voverit aut iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium affligat animam suam, in arbitrio viri erit, ut faciat sive non faciat.
[15] Quod si audiens vir tacuerit et de die in diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet, quia, quo die audierat, tacuit.
[16] Sin autem contradixerit, postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem eius ".
[17] Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in parentis domo.