[1] Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos.
[2] At Israel voto se Domino obligans ait: " Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius ".
[3] Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma.
[4] Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris.
[5] Locutusque contra Deum et Moysen ait: " Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo ".
[6] Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel.
[7] Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: " Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes ". Oravitque Moyses pro populo.
[8] Et locutus est Dominus ad eum: " Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet ".
[9] Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
[10] Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth,
[11] unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam.
[12] Et inde moventes venerunt ad torrentem Zared;
[13] quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos.
[14] Unde dicitur in libro bellorum Domini: " Vaheb in Supha et torrentes Arnon.
[15] Scopuli torrentium inclinati sunt in habitationem Ar et recumbunt in finibus Moabitarum ".
[16] Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: " Congrega populum, et dabo ei aquam ".
[17] Tunc cecinit Israel carmen istud: " Ascendat puteus. Concinite ei.
[18] Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces populi in sceptris et in baculis suis ". De solitudine in Matthana;
[19] de Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth;
[20] de Bamoth in vallem, quae est in regione Moab in vertice Phasga, qui respicit contra desertum.
[21] Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens:
[22] " Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos ".
[23] Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel.
[24] A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.
[25] Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorraei, in Hesebon scilicet et viculis eius.
[26] Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon.
[27] Idcirco dicitur in proverbio: " Venite in Hesebon! Aedificetur et construatur civitas Sehon!
[28] Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon et devoravit Ar Moabitarum et deglutivit excelsa Arnon.
[29] Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorraeorum Sehon.
[30] Iecimus sagittas in eos, disperiit Hesebon usque Dibon. Vastavimus usque Nophe et usque Medaba ".
[31] Habitavit itaque Israel in terra Amorraei.
[32] Misitque Moyses, qui explorarent Iazer, cuius ceperunt viculos et expulerunt Amorraeos, qui erant ibi.
[33] Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.
[34] Dixitque Dominus ad Moysen: " Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon ".
[35] Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram illius.