Skip to content
Opens in a new window

[1] Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Ae gypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,

[2] quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant.

[3] Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Paschae, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis

[4] et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus, nam et in diis eorum exercuerat ultionem,

[5] castrametati sunt in Succoth.

[6] Et de Succoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.

[7] Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdolum.

[8] Profectique de Phihahiroth transierunt per medium mare in solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham castrametati sunt in Mara.

[9] Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta; ibique castrametati sunt.

[10] Sed et inde egressi fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro

[11] castrametati sunt in deserto Sin;

[12] unde egressi venerunt in Daphca.

[13] Profectique de Daphca castrametati sunt in Alus.

[14] Egressique de Alus in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum;

[15] profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai.

[16] Sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad Cibrottaava;

[17] profectique de Cibrottaava castrametati sunt in Aseroth.

[18] Et de Aseroth venerunt in Rethma;

[19] profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares.

[20] Unde egressi venerunt in Lebna;

[21] de Lebna castrametati sunt in Ressa;

[22] egressique de Ressa venerunt in Ceelatha,

[23] unde profecti castrametati sunt in monte Sepher.

[24] Egressi de monte Sepher venerunt in Arada;

[25] inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth;

[26] profectique de Maceloth venerunt in Thahath;

[27] de Thahath castrametati sunt in Thare.

[28] Unde egressi fixere tentoria in Methca

[29] et de Methca castrametati sunt in Hesmona;

[30] profectique de Hesmona venerunt in Moseroth.

[31] Et de Moseroth castrametati sunt in Beneiacan;

[32] profectique de Beneiacan venerunt in montem Gadgad;

[33] unde profecti castrametati sunt in Ietebatha.

[34] Et de Ietebatha venerunt in Ebrona;

[35] egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber.

[36] Inde profecti venerunt in desertum Sin, hoc est Cades.

[37] Egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom.

[38] Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, iubente Domino, et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis,

[39] cum esset annorum centum viginti trium.

[40] Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat in Nageb, in terra Chanaan, venisse filios Israel.

[41] Et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona;

[42] unde egressi venerunt in Phinon.

[43] Profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth;

[44] et de Oboth venerunt in Ieabarim, quae est in finibus Moabitarum.

[45] Profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad;

[46] unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim.

[47] Egressique de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo.

[48] Profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab supra Iordanem contra Iericho;

[49] ibique castrametati sunt de Bethiesimoth usque ad Abelsettim in campestribus Moab.

[50] Ubi locutus est Dominus ad Moysen:

[51] " Praecipe filiis Israel et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan,

[52] disperdite cunctos habitatores terrae ante vos, confringite omnes imagines eorum et omnes statuas comminuite atque omnia excelsa vastate.

[53] Possidebitis terram et habitabitis in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,

[54] quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur.

[55] Sin autem nolueritis expellere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi spinae in oculis vestris et sudes in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae;

[56] et, quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam ".

Numeri — Chapters