Skip to content
Opens in a new window

[1] Accesserunt autem filiae Sal phaad filii Hepher filii Ga laad filii Machir filii Manasse, e cognationibus Manasse, qui fuit filius Ioseph, quarum sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.

[2] Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et principibus et cuncta congregatione ad ostium tabernaculi conventus atque dixerunt:

[3] " Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est; hic non habuit mares filios.

[4] Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter fratres patris nostri ".

[5] Rettulitque Moyses causam earum ad iudicium Domini,

[6] qui dixit ad eum:

[7] " Iustam rem postulant filiae Salphaad. Da eis possessionem inter fratres patris sui, et ei in hereditatem succedant.

[8] Ad filios autem Israel loqueris haec: Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas;

[9] si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.

[10] Quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius.

[11] Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas illi, qui ei proximus est e cognatione sua; possidebitque eam. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi ".

[12] Dixit quoque Dominus ad Moysen: " Ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel.

[13] Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron,

[14] quia offendistis me in deserto Sin in contradictione congregationis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas ". Hae sunt aquae Meribathcades deserti Sin.

[15] Cui respondit Moyses:

[16] " Provideat Dominus, Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super congregationem hanc

[17] et possit exire et intrare ante eos et educere eos vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore ".

[18] Dixitque Dominus ad eum: " Tolle Iosue filium Nun, virum in quo est spiritus; et pone manum tuam super eum,

[19] quem statues coram Eleazaro sacerdote et omni congregatione et dabis ei praecepta, cunctis videntibus,

[20] et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel.

[21] Stabit coram Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio ".

[22] Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi;

[23] et, impositis capiti eius manibus, constituit eum, sicut mandaverat Dominus per manum Moysi.

Numeri — Chapters