Skip to content
Opens in a new window

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

[2] " Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Vir sive mulier cum fecerint votum, ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare,

[3] a vino et omni quod inebriare potest abstinebunt; acetum ex vino et ex qualibet alia potione et, quidquid de uva exprimitur, non bibent; uvas recentes siccasque non comedent

[4] cunctis diebus, quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest ab uva acerba usque ad pellicula non comedent.

[5] Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput eius usque ad completum tempus, quo Domino consecratur; sanctus erit crescente caesarie capitis eius.

[6] Omni tempore consecrationis suae ad mortuum non ingredietur;

[7] nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput eius est.

[8] Omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino.

[9] Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis eius; quod radet ilico in eadem die purgationis suae, id est die septima.

[10] In octava autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu tabernaculi conventus,

[11] facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et expiabit pro eo, quia peccavit super mortuo, sanctificabitque caput eius in die illo

[12] et consecrabit Domino dies separationis suae offerens agnum anniculum pro delicto; ita tamen, ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est consecratio eius.

[13] Ista est lex consecrationis, cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur: adducent eum ad ostium tabernaculi conventus,

[14] et offeret oblationem suam Domino agnum anniculum immaculatum in holocaustum et ovem anniculam immaculatam pro peccato et arietem immaculatum hostiam pacificam,

[15] canistrum quoque panum azymorum, qui permixti sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo ac oblationem et libamina singulorum.

[16] Quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum;

[17] arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum; facietque oblationem eius et libamenta.

[18] Tunc radet nazaraeus ante ostium tabernaculi conventus caesariem consecrationis suae tolletque capillos suos et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum,

[19] et sumet sacerdos armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manus nazaraei, postquam rasum fuerit caput eius;

[20] et agitabit in conspectu Domini, et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum, quod agitari, et femur, quod praelevari iussum est. Post haec potest bibere nazaraeus vinum ".

[21] Ista est lex nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis his, quae invenerit manus eius. Iuxta quod devoverat, ita faciet secundum legem consecrationis suae.

[22] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

[23] " Loquere Aaron et filiis eius: Sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis:

[24] "Benedicat tibi Dominus et custodiat te!

[25] Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui!

[26] Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem!".

[27] Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis ".

Numeri — Chapters