[1] Profectique castrametati sunt filii Israel in campestri bus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est.
[2] Videns autem Balac filius Sephor omnia, quae fecerat Israel Amorraeo,
[3] valde metuit Moab populum, quia multus erat. Et cum pertimeret Moab filios Israel,
[4] dixit ad maiores natu Madian: " Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere ". Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab.
[5] Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: " Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me.
[6] Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris ".
[7] Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac,
[8] ille respondit: " Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus ". Manentibus illis apud Balaam,
[9] venit Deus et ait ad eum: " Quid sibi volunt homines isti apud te? ".
[10] Respondit: " Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me
[11] dicens: "Ecce populus, qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae; veni et maledic ei pro me, si quo modo possim pugnans abigere eum".
[12] Dixitque Deus ad Balaam: "Noli ire cum eis neque maledicas populo, quia benedictus est ".
[13] Qui mane consurgens dixit ad principes: " Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum ".
[14] Reversi principes dixerunt ad Balac: " Noluit Balaam venire nobiscum ".
[15] Rursum ille multo plures et nobiliores, quam ante miserat, misit.
[16] Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: " Sic dicit Balac filius Sephor: "Ne cuncteris venire ad me;
[17] paratus sum honorare te et, quidquid volueris, dabo tibi. Veni et maledic pro me populo isti" ".
[18] Respondit Balaam: " Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero transgredi verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar.
[19] Obsecro, ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus ".
[20] Venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: " Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita dumtaxat, ut, quod tibi praecepero, facias ".
[21] Surrexit Balaam mane et, strata asina sua, profectus est cum eis.
[22] Et iratus est Deus, cum profectus esset; stetitque angelus Domini in via contra Balaam, ut adversaretur ei, qui insidebat asinae et duos pueros habebat secum.
[23] Cernens asina angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu sua, avertit se de itinere et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere,
[24] stetit angelus Domini in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur.
[25] Quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam;
[26] et angelus Domini iterum transiens ad locum angustum, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
[27] Cumque vidisset asina stantem angelum Domini, concidit sub pedibus sedentis; qui iratus vehementius caedebat fuste latera eius.
[28] Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: " Quid feci tibi? Cur percutis me ecce iam tertio? ".
[29] Respondit Balaam: " Quia illusisti mihi. Utinam haberem gladium, ut te interficerem! ".
[30] Dixit asina: " Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi ". At ille ait: " Numquam ".
[31] Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram.
[32] Cui angelus Domini: " Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua mihique contraria.
[33] Et videns me asina declinavit ter a me; nisi declinasset, te occidissem et illam vivam reliquissem ".
[34] Dixit Balaam: " Peccavi nesciens quod tu stares contra me in via; et nunc, si displicet tibi, revertar ".
[35] Ait angelus Domini: " Vade cum istis et cave, ne aliud, quam praecepero tibi, loquaris ". Ivit igitur cum principibus Balac.
[36] Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon;
[37] dixitque ad Balaam: " Nonne misi nuntios, ut vocarem te? Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo? ".
[38] Cui ille respondit: " Ecce adsum; numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? ".
[39] Perrexerunt ergo simul et venerunt in Cariathusoth.
[40] Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant.
[41] Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi.