[1] Mensis etiam septimi prima die conventus sanctus erit vo bis; omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
[2] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum de armento unum, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem;
[3] et in oblationibus eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulum, duas decimas per arietem,
[4] unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem;
[5] et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem vestram,
[6] praeter holocaustum calendarum cum oblatione et holocaustum sempiternum cum oblatione et libationibus solitis in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino.
[7] Decima quoque die mensis huius septimi erit vobis conventus sanctus, et affligetis animas vestras; omne opus servile non facietis.
[8] Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum: vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem;
[9] et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulum, duas decimas per arietem,
[10] decimam unam per agnos singulos, qui sunt simul septem agni;
[11] et hircum pro peccato, absque his, quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum cum oblatione et libaminibus eorum.
[12] Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
[13] offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim;
[14] et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est simul arietibus duobus,
[15] et decimam unam agnis singulis, qui sunt simul agni quattuordecim;
[16] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et oblatione et libamine eius.
[17] In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim;
[18] oblationemque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,
[19] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eorum.
[20] Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos imma culatos quattuordecim,
[21] oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,
[22] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eius.
[23] Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim,
[24] oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,
[25] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.
[26] Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim,
[27] oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,
[28] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.
[29] Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim,
[30] oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,
[31] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.
[32] Die septimo offeretis vitulos septem et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim,
[33] oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,
[34] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.
[35] Die octavo erit conventus sollemnis, omne opus servile non facietis
[36] offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem,
[37] oblationem et libamina singulorum per vitulum et arietem et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,
[38] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.
[39] Haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris, praeter vota et oblationes spontaneas in holocaustis, in oblationibus, in libaminibus et in hostiis pacificis ".