[1] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
[2] " Praecipe filiis Israel, ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo.
[3] Tam masculum quam feminam eicite de castris, ne contaminent ea, cum habitaverim cum eis ".
[4] Feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.
[5] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
[6] " Loquere ad filios Israel: Vir sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et fraude transgressi fuerint mandatum Domini, ille homo reus erit;
[7] et confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei, in quem peccaverint.
[8] Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, praeter arietem, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.
[9] Omnis quoque praelibatio rerum sacrarum, quas offerunt filii Israel, ad sacerdotem pertinet;
[10] et, quidquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit ".
[11] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
[12] " Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Vir, cuius uxor erraverit maritumque decipiens
[13] dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet quod impuram se reddiderit et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro,
[14] si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur,
[15] adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem ephi farinae hordeaceae. Non fundet super eam oleum nec imponet tus, quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium.
[16] Afferet igitur eam sacerdos et statuet coram Domino;
[17] assumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento habitaculi mittet in eam.
[18] Cumque posuerit sacerdos mulierem in conspectu Domini, discooperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis, oblationem zelotypiae; ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum exsecratione maledicta congessit.
[19] Adiurabitque eam et dicet: "Si non dormivit vir alienus tecum, et si non declinasti a viro tuo et non polluta es, deserto mariti toro, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi.
[20] Sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero viro",
[21] adiurabit eam sacerdos iuramento maledictionis: "Det te Dominus in maledictionem, iuramentum in medio populi tui; putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur;
[22] ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur!". Et respondebit mulier: "Amen, amen".
[23] Scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis
[24] et dabit ei bibere aquas amaras, in quas maledicta congessit, et ingredientur in eam aquae maledictionis, quae amarae fient;
[25] tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et agitabit illud coram Domino imponetque illud super altare;
[26] pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur in memoriale, et incendat super altare; et deinde potum det mulieri aquas amarissimas.
[27] Quas cum biberit, si polluta est et, contempto viro, adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis et, inflato ventre, computrescet femur; eritque mulier in maledictionem omni populo eius.
[28] Quod si polluta non fuerit sed munda, erit innoxia et faciet liberos ".
[29] Ista est lex zelotypiae, si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit,
[30] maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos iuxta omnia, quae scripta sunt;
[31] maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.