[1] Dixit quoque Dominus ad Moysen:
[2] " Praecipe filiis Is rael et dices ad eos: Oblationem meam et panem meum, sacrificium ignis in odorem suavissimum offerte per tempora sua.
[3] Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum;
[4] unum offeretis mane et alterum ad vesperam;
[5] decimam partem ephi similae in oblationem, quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin.
[6] Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino;
[7] et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino.
[8] Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, iuxta ritum sacrificii matutini: sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino.
[9] Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius.
[10] Est holocaustum sabbati per singula sabbata, praeter holocaustum sempiternum et libamentum eius.
[11] In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos
[12] et tres decimas similae oleo conspersae in oblatione per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes,
[13] et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino.
[14] Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
[15] Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
[16] Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,
[17] et quinta decima die sollemnitas. Septem diebus vescemini azymis,
[18] quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea.
[19] Offeretisque sacrificium ignis, holocaustum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem;
[20] et oblationem singulorum ex simila, quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
[21] et decimam unam per agnos singulos, id est per septem agnos;
[22] et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
[23] praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
[24] Ita facietis per singulos dies septem dierum: panem, sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino praeter holocaustum iuge et libationem eius.
[25] Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo.
[26] Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea.
[27] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem,
[28] atque in oblatione eorum similae oleo conspersae, tres decimas per singulos vitulos, per arietem duas,
[29] per agnos decimam unam, qui simul sunt agni septem;
[30] hircum quoque, qui mactatur pro expiatione,
[31] praeter holocaustum sempiternum et oblationem eius. Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.