[1] Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
[2] " Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus.
[3] Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab;
[4] et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescenti.
[5] Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar;
[6] et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti.
[7] In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon;
[8] et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem milia quadringenti.
[9] Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur.
[10] Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit, secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur;
[11] et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta sex milia quingenti.
[12] Iuxta eum castrametabuntur de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai;
[13] et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem milia trecenti.
[14] In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Deuel;
[15] et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta.
[16] Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur.
[17] Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur.
[18] Ad occidentalem plagam erit vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud;
[19] cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia quingenti.
[20] Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
[21] cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo milia ducenti.
[22] In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis;
[23] et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque milia quadringenti.
[24] Omnes, qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo milia centum, per turmas suas tertii proficiscentur.
[25] Ad aquilonis partem stabit vexillum castrorum filiorum Dan secundum exercitus suos, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai;
[26] cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo milia septingenti.
[27] Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran;
[28] cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia et mille quingenti.
[29] De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan;
[30] cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti.
[31] Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua ".
[32] Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta.
[33] Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi.
[34] Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum.