[1] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
[2] " Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra.
[3] Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus.
[4] Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel;
[5] si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam;
[6] in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
[7] Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt.
[8] Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris.
[9] Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
[10] Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester ".
[11] Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii;
[12] profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
[13] Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi.
[14] Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab;
[15] et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar;
[16] et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
[17] Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
[18] Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur.
[19] Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
[20] Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel.
[21] Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent.
[22] Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
[23] Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
[24] et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
[25] Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
[26] Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran;
[27] et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
[28] Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.
[29] Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: " Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli ".
[30] Cui ille respondit: " Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum ".
[31] Et ille: " Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
[32] Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi ".
[33] Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum.
[34] Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent.
[35] Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: " Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua ".
[36] Cum autem deponeretur, aiebat: " Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel ".