[1] Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere,
[2] usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est;
[3] quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei.
[4] Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: “ Quam audistis a me,
[5] quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies ”.
[6] Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “ Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli? ”.
[7] Dixit autem eis: “ Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate,
[8] sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae ”.
[9] Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
[10] Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,
[11] qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
[12] Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter.
[13] Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi.
[14] Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.
[15] Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit — erat autem turba hominum simul fere centum viginti C:
[16] “ Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum,
[17] quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius.
[18] Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius.
[19] Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis.
[20] Scriptum est enim in libro Psalmorum: “Fiat commoratío eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea” et: “Episcopatum eius accipiat alius”.
[21] Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus,
[22] incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis ”.
[23] Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam.
[24] Et orantes dixerunt: “ Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum
[25] accipere locum ministerii huius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum ”.
[26] Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim apostolis.