Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:42

[1] Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos.

[2] Sepelierunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum.

[3] Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.

[4] Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum.

[5] Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum.

[6] Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quae faciebat:

[7] ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt.

[8] Factum est autem magnum gaudium in illa civitate.

[9] Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum;

[10] cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: “ Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna ”.

[11] Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis dementasset eos.

[12] Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres.

[13] Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur.

[14] Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem;

[15] qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum:

[16] nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu.

[17] Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

[18] Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus, obtulit eis pecuniam

[19] dicens: “ Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum ”.

[20] Petrus autem dixit ad eum: “ Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri!

[21] Non est tibi pars neque sors in verbo isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo.

[22] Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui;

[23] in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse ”.

[24] Respondens autem Simon dixit: “ Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae dixistis ”.

[25] Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant.

[26] Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: “ Surge et vade contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec est deserta ”.

[27] Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem

[28] et revertebatur sedens super currum suum et legebat prophetam Isaiam.

[29] Dixit autem Spiritus Philippo: “ Accede et adiunge te ad currum istum ”.

[30] Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: “ Putasne intellegis, quae legis? ”.

[31] Qui ait: “ Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? ”. Rogavitque Philippum, ut ascenderet et sederet secum.

[32] Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: “ Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum.

[33] In humilitate eius iudicium eius sublatum est. Generationem illius quis enarrabit? Quoniam tollitur de terra vita eius ”.

[34] Respondens autem eunuchus Philippo dixit: “ Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo? ”.

[35] Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.

[36] Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: “ Ecce aqua; quid prohibet me baptizari? ”. (37)

[38] Et iussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.

[39] Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens.

[40] Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream.

Actus Apostolorum — Chapters