Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:38

[1] Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam.

[2] Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam;

[3] cumque fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam, habuitque consilium, ut reverteretur per Macedoniam.

[4] Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.

[5] Hi cum praecessissent, sustinebant nos Troade;

[6] nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.

[7] In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.

[8] Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati;

[9] sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus.

[10] Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: “ Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est! ”.

[11] Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.

[12] Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime.

[13] Nos autem praecedentes navi enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum; sic enim disposuerat volens ipse per terram iter facere.

[14] Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen

[15] et inde navigantes sequenti die pervenimus contra Chium et alia applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum.

[16] Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis.

[17] A Mileto autem mittens Ephesum convocavit presbyteros ecclesiae.

[18] Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “ Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,

[19] serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et tentationibus, quae mihi acciderunt in insidiis Iudaeorum;

[20] quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos,

[21] testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum.

[22] Et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Ierusalem, quae in ea eventura sint mihi ignorans,

[23] nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent.

[24] Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei.

[25] Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum;

[26] quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium;

[27] non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.

[28] Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

[29] Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi;

[30] et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se.

[31] Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum.

[32] Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus.

[33] Argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi;

[34] ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.

[35] Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: “Beatius est magis dare quam accipere!” ”.

[36] Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit.

[37] Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum

[38] dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.

Actus Apostolorum — Chapters