Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:06

[1] Post haec discedens ab Athe nis venit Corinthum.

[2] Et in veniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos

[3] et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis.

[4] Disputabat autem in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudaeis et Graecis.

[5] Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum.

[6] Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “ Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam ”.

[7] Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae.

[8] Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur.

[9] Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: “ Noli timere, sed loquere et ne taceas,

[10] quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate ”.

[11] Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei.

[12] Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal

[13] dicentes: “ Contra legem hic persuadet hominibus colere Deum ”.

[14] Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: “ Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem;

[15] si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et lege vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo esse ”.

[16] Et minavit eos a tribunali.

[17] Apprehendentes autem omnes Sosthenen, principem synagogae, percutiebant ante tribunal; et nihil horum Gallioni curae erat.

[18] Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum.

[19] Deveneruntque Ephesum, et illos ibi reliquit; ipse vero ingressus synagogam disputabat cum Iudaeis.

[20] Rogantibus autem eis, ut ampliore tempore maneret, non consensit,

[21] sed valefaciens et dicens: “ Iterum revertar ad vos Deo volente ”, navigavit ab Epheso;

[22] et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam.

[23] Et facto ibi aliquanto tempore, profectus est perambulans ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.

[24] Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis.

[25] Hic erat catechizatus viam Domini; et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea, quae sunt de Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis.

[26] Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga; quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei.

[27] Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam;

[28] vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.

Actus Apostolorum — Chapters