[1] Vir autem quidam in Cae sarea nomine Cornelius, cen turio cohortis, quae dicitur Italica,
[2] religiosus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper,
[3] vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi: “ Corneli ”.
[4] At ille intuens eum et timore correptus dixit: “ Quid est, domine? ”. Dixit autem illi: “ Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
[5] Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus;
[6] hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare ”.
[7] Ut autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cum vocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant,
[8] et narrasset illis omnia, misit illos in Ioppen.
[9] Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam.
[10] Et cum esuriret, voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus,
[11] et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram,
[12] in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli.
[13] Et facta est vox ad eum: “ Surge, Petre, occide et manduca! ”.
[14] Ait autem Petrus: “ Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum ”.
[15] Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”.
[16] Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum.
[17] Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam
[18] et, cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
[19] Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: “ Ecce viri tres quaerunt te;
[20] surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos ”.
[21] Descendens autem Petrus ad viros dixit: “ Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis? ”.
[22] Qui dixerunt: “ Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te ”.
[23] Invitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.
[24] Altera autem die introivit Caesaream; Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
[25] Et factum est, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit.
[26] Petrus vero levavit eum dicens: “ Surge, et ego ipse homo sum ”.
[27] Et loquens cum illo intravit et invenit multos, qui convenerant;
[28] dixitque ad illos: “ Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem;
[29] propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me ”.
[30] Et Cornelius ait: “ A nudius quarta die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida
[31] et ait: “Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei.
[32] Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare”.
[33] Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino ”.
[34] Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,
[35] sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.
[36] Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus.
[37] Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes:
[38] Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
[39] Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno.
[40] Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
[41] non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis;
[42] et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
[43] Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum ”.
[44] Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum.
[45] Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est;
[46] audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus:
[47] “ Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? ”.
[48] Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.