[1] Intendens autem concilium Paulus ait: “ Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem ”.
[2] Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os eius.
[3] Tunc Paulus ad eum dixit: “ Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti? ”.
[4] Et, qui astabant, dixerunt: “ Summum sacerdotem Dei maledicis?”.
[5] Dixit autem Paulus: “ Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum est enim: “Principem populi tui non maledices” ”.
[6] Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “ Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor ”.
[7] Et cum haec diceret, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos; et divisa est multitudo.
[8] Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisaei autem utrumque confitentur.
[9] Factus est autem clamor magnus; et surgentes scribae quidam partis pharisaeorum pugnabant dicentes: “ Nihil mali invenimus in homine isto: quod si spiritus locutus est ei aut angelus ”;
[10] et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra.
[11] Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: “ Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari ”.
[12] Facta autem die, faciebant concursum Iudaei et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros, donec occiderent Paulum.
[13] Erant autem plus quam quadraginta, qui hanc coniurationem fecerant;
[14] qui accedentes ad principes sacerdotum et seniores dixerunt: “ Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
[15] Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus interficere illum ”.
[16] Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo.
[17] Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait: “ Adulescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi ”.
[18] Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait: “ Vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi ”.
[19] Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum et interrogabat: “ Quid est, quod habes indicare mihi? ”.
[20] Ille autem dixit: “ Iudaei constituerunt rogare te, ut crastina die Paulum producas in concilium, quasi aliquid certius inquisiturum sit de illo.
[21] Tu ergo ne credideris illis; insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum; et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum ”.
[22] Tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens, ne cui eloqueretur quoniam “ haec nota mihi fecisti ”.
[23] Et vocatis duobus centurionibus, dixit: “ Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia hora noctis,
[24] et iumenta praeparate ”, ut imponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem,
[25] scribens epistulam habentem formam hanc:
[26] “ Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem.
[27] Virum hunc comprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
[28] Volensque scire causam, propter quam accusabant illum, deduxi in concilium eorum;
[29] quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen.
[30] Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quae in virum pararentur, confestim misi ad te denuntians et accusatoribus, ut dicant adversum eum apud te ”.
[31] Milites ergo, secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem;
[32] et postera die, dimissis equitibus, ut abirent cum eo, reversi sunt ad castra.
[33] Qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum.
[34] Cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia:
[35] “ Audiam te, inquit, cum et accusatores tui venerint ”; iussitque in praetorio Herodis custodiri eum.